- ARSENA
- I.ARSENAapud Santutum l. 2. part. 4. c. 12. Oportet ad illius (navigii) conservationem inposterum, in locum pertrabis coopertum --- qui locus, ubi dictum conservatur navigium, Arsena vulgariter appellatur.Armamentarium est, vulgo Arsenal. Origo vocis nonnullis Turcica est, seu Arabica, quibus Darcenaa idem sonat, primâ literâ ademptâ. Sed ἀρσηνάλης, armamentarium, iam Constantino dictum est longe ante captam a Turcis Constantinopolin. Theophilô Michaelis fil. im perante, ut ex Inscr. quae a Grutero aliisque refertur, constat. Car. du Fresne ab Ars deducit, quae sequioribus Latinis perinde, ac ingenium, machinam denotavit, unde et Gallorum Artillerie Albertus Aquensis Histor. Hierosolym. l. 2. c. 35. Quidem Longobardus genere, Magister et inventor magnarum artium et operum, apud eundem in voce Ars. Vide quoque in Artisicium et Artillator: ubi, quid Artilleriae vocabulô olim Franci voluerint intellectum, pluribus exponit, ex Guil. Guiardo A. C. 1304. de praelio ad Montem Puellarum agente, Froissardo Volum. 2. Monstrelleto Volum. 1. c. 29. et Gloss. Meursii in Α᾿ρτελαρία. Sic ergo Arsena locus fuerit, in quo Artes, i. e. machinae bellicae reponebantur. Vide et Iacobum Borgoing l. de orig. et use vulgarium vocum p. 12. audatum eidem du Fresne.II.ARSENApalus Armeniae maioris, nitrosa, et unius generis pisces habens, per quam Tigris fluit. Strabo.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.